audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
vōs dē crūdēlissumīs parricīdīs quid statuātis, cūnctāminī? | 1 | |
vidēlicet cētera vīta eōrum huic scelerī obstat. | 1 | |
vērum parcite dignitātī Lentulī, sī ipse pudīcitiae, sī fāmae suae, sī dīs aut hominibus umquam ūllīs pepercit. | 1 | |
ignōscite Cethēgī adulēscentiae, nisi iterum patriae bellum fēcit. | 1 | |
nam quid ego dē Gabīniō, Statiliō, Caepāriō loquar? | 1 | |
quibus sī quicquam umquam pēnsī fuisset, nōn ea cōnsilia dē rē pūblicā habuissent. | 1 | |
postrēmō, patrēs cōnscrīptī, sī mehercule peccātō locus esset, facile paterer vōs ipsā rē corrigī, quoniam verba contemnitis. | 1 | |
sed undique circumventī sumus. | 1 | |
Catilīna cum exercitū faucibus urget; | 1 | |
aliī intrā moenia atque in sinū urbis sunt hostēs; | 1 | |
neque parārī neque cōnsulī quicquam potest occultē: | 1 | |
quō magis properandum est. | 1 | |
' Postquam Catō adsēdit, cōnsulārēs omnēs itemque senātus magna pars sententiam eius laudant, virtūtem animī ad caelum ferunt, aliī aliōs increpantēs timidōs vocant. | 1 | |
Catō clārus atque magnus habētur; | 1 | |
senāti dēcrētum fit, sīcuti ille cēnsuerat. | 1 | |
Sed mihi multa legentī, multa audientī, quae populus Rōmānus domī mīlitiaeque, marī atque terrā praeclāra facinora fēcit, forte lubuit attendere, quae rēs maxumē tanta negōtia sustinuisset. | 1 | |
sciēbam saepenumerō parvā manū cum magnīs legiōnibus hostium contendisse; | 1 | |
cognōveram parvīs cōpiīs bella gesta cum opulentīs rēgibus, ad hōc saepe fortūnae violentiam tolerāvisse, fācundiā Graecōs, glōria bellī Gallōs ante Rōmānōs fuisse. | 1 | |
ac mihi multa agitantī cōnstābat paucōrum cīvium ēgregiam virtūtem cūncta patrāvisse, eōque factum, utī dīvitiās paupertās, multitūdinem paucitās superāret. | 1 | |
sed postquam luxū atque dēsidiā cīvitās corrupta est, rūrsus rēs pūblica magnitūdine suā imperātōrum atque magistrātuum vitia sustentābat ac, sīcuti effētā parentum uī , multīs tempestātibus haud sānē quisquam Rōmae virtūte magnus fuit. | 1 | |
sed memoriā meā ingentī virtūte, divorsīs mōribus fuēre virī duo, Mārcus Catō et Gāius Caesar. | 1 | |
quōs quoniam rēs obtulerat, silentiō praeterīre nōn fuit cōnsilium, quīn utriusque nātūram et mōrēs, quantum ingeniō possum, aperīrem. | 1 | |
igitur iīs genus aetās ēloquentia prope aequālia fuēre, magnitūdō animī pār, item glōria, sed alia aliī. | 1 | |
Caesar beneficiīs ac mūnificentiā magnus habēbātur, integritāte vītae Catō. | 1 | |
ille mānsuētūdine et misericordiā clārus factus, huic sevēritās dignitātem addiderat. | 1 | |
Caesar dandō sublevandō ignōscundō, Catō nihil largiundō glōriam adeptus est. | 1 | |
in alterō miserīs perfugium erat, in alterō mālīs perniciēs. | 1 | |
illīus facilitās, huius cōnstantia laudābātur. | 1 | |
postrēmō Caesar in animum indūxerat labōrāre, vigilāre; | 1 | |
negōtiīs amīcōrum intentus sua neglegere, nihil dēnegāre quod dōnō dignum esset; | 1 | |
sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptābat, ubi virtūs ēnitēscere posset. | 1 | |
at Catōnī studium modestiae, decōris, sed maxumē sevēritātis erat; | 1 | |
nōn dīvitiīs cum dīvite neque factiōne cum factiōsō, sed cum strēnuō virtūte, cum modestō pudōre, cum innocente abstinentiā certābat; | 1 | |
esse quam vidērī bonus mālēbat: | 1 | |
ita, quō minus petēbat glōriam, eō magis illum ad sequēbātur. | 1 | |
Sed in eā coniūrātiōne fuit Quīntus Curius, nātus haud obscūrō locō, flāgitiīs atque facinoribus coopertus, quem cēnsōrēs senātū probrī grātiā mōverant. | 1 | |
huic hominī nōn minor vānitās inerat quam audācia: | 1 | |
neque reticēre quae audierat, neque suāmet ipse scelera occultāre, prōrsus neque dīcere neque facere quicquam pēnsī habēbat. | 1 | |
erat eī cum Fulviā, muliere nōbilī, stuprī vetus cōnsuētūdō. | 1 | |
quoi cum minus grātus esset, quia inopia minus largīrī poterat, repente glōriāns maria montīsque pollicērī coepit et minārī interdum ferrō, nī sibi obnoxia foret, postrēmō ferōcius agitāre quam solitus erat. | 1 | |
at Fulvia īnsolentia ē Curī causā cognitā tāle perīculum reī pūblicae haud occultum habuit, sed sublātō auctōre dē Catilīnae coniūrātiōne quae quoque modo audierat complūribus nārrāvit. | 1 | |
Ea rēs in prīmīs studia hominum accendit ad cōnsulātum mandandum Mārcō Tulliō Cicerōnī. | 1 | |
namque anteā plēraque nōbilitās invidiā aestuābat, et quasi polluī cōnsulātum crēdēbant, sī eum quamvīs ēgregius homō novōs adeptus foret. | 1 | |
sed ubi perīculum advenit, invidia atque superbia post fuēre. | 1 | |
igitur comitiīs habitīs cōnsulēs dēclārantur Mārcus Tullius et Gāius Antōnius. | 1 | |
quod factum prīmō populārīs coniūrātiōnis concusserat. | 1 | |
neque tamen Catilīnae furor minuēbātur, sed in diēs plūra agitāre: | 1 | |
arma per Ītaliam locīs opportūnīs parāre, pecūniam suā aut amīcōrum fide sūmptam mūtuam Faesulās ad Mānlium quendam portāre, quī posteā prīnceps fuit bellī faciundī. | 1 | |
eā tempestāte plūrumōs quoiusque generis hominēs adscīvisse sibi dīcitur, mulierēs etiam aliquot, quae prīmō ingentīs sūmptūs stuprō corporis tolerāverant, post ubi aetās tantummodo quaestuī neque luxuriae modum fēcerat, aes aliēnum grande cōnflāverant. | 1 | |
per eās sē Catilīna crēdēbat posse servitia urbāna sollicitāre, urbem incendere, virōs eārum vel adiungere sibi vel interficere. | 1 | |
Sed in iīs erat Semprōnia, quae multa saepe virīlis audāciae facinora commīserat. | 1 | |
haec mulier genere atque fōrma, praetereā virō līberīs satis fortūnāta fuit; | 1 | |
litterīs Graecīs Latīnīs docta, psallere et saltāre ēlegantius quam necesse est probae, multa alia, quae īnstrūmenta luxuriae sunt. | 1 | |
sed eī cāriōra semper omnia quam decus atque pudīcitia fuit; | 1 | |
pecūniae an fāmae minus parceret, haud facile discernerēs; | 1 | |
lubīdō sīc accēnsa, ut saepius peteret virōs quam peterētur. | 1 | |
sed ea saepe antehāc fidem prōdiderat, crēditum abiūrāverat, caedis cōnscia fuerat: | 1 | |
luxuria atque inopia praeceps abierat. | 1 | |
vērum ingenium eius haud absurdum: | 1 | |
posse versūs facere, iocum movēre, sermōne utī vel modestō vel mollī vel procācī; | 1 | |
prōrsus multae facētiae multusque lepōs inerat. | 1 | |
Hīs rēbus conparātīs Catilīna nihilō minus in proxumum annum cōnsulātum petēbat, spērāns, sī dēsignātus foret, facile sē ex voluntāte Antōniō ūsūrum. | 1 | |
neque intereā quiētus erat, sed omnibus modīs īnsidiās parābat Cicerōnī. | 1 | |
neque illī tamen ad cavendum dolus aut āstūtiae dēerant. | 1 | |
namque ā prīncipiō' cōnsulātūs suī multa pollicendō per Fulviam effēcerat, ut Quīntus Curius, dē quō paulō ante memorāvī, cōnsilia Catilīnae sibi prōderet; | 1 | |
ad hōc collēgam suom Antōnium pactiōne prōvinciae perpulerat, nē contrā rem pūblicam sentīret; | 1 | |
circum sē praesidia amīcōrum atque clientium occultē habēbat. | 1 | |
postquam diēs comitiōrum venit et Catilīnae neque petītiō neque īnsidiae quās cōnsulibus in campō fēcerat prōsperē cessēre, cōnstituit bellum facere et extrēma omnia experīrī, quoniam quae occultē temptāverat aspera foedaque ēvēnerant. | 1 | |
Igitur Gāium Mānlium Faesulās atque in eam partem Etrūriae, Septimium quendam Camertem in agrum Pīcēnum, Gāium Iūlium in Āpūliam dīmīsit, praetereā alium aliō, quem ubīque opportūnum sibi fore crēdēbat. | 1 | |
intereā Rōmae multa simul mōlīrī: | 1 | |
cōnsulibus īnsidiās tendere, parāre incendia, opportūna loca armātīs hominibus obsīdere; | 1 | |
ipse cum tēlō esse, item aliōs iubēre, hortārī utī semper intentī parātīque essent; | 1 | |
diēs noctīsque festīnāre, vigilāre, neque īnsomniīs neque labōre fatīgārī. | 1 | |
eum suīs cōnsiliīs multum officere. | 1 | |
igitur perterritīs ac dubitantibus cēterīs Gāius Cornēlius eques Rōmānus operam suam pollicitus et cum eō Lūcius Varguntēius senātor cōnstituere eā nocte paulō post cum armātīs hominibus sīcuti salūtātum introīre ad Cicerōnem ac dē inprōvīsō domī suae inparātum cōnfodere. | 1 | |
Curius ubi intellegit, quantum perīculum cōnsulī inpendeat, properē per Fulviam Cicerōnī dolum quī parābātur ēnūntiat. | 1 | |
ita illī iānuā prohibitī tantum facinus frūstrā suscēperant. | 1 | |
Ea cum Cicerōnī nūntiārentur, ancipitī malō permōtus, quod neque urbem ab īnsidiīs prīvātō cōnsiliō longius tuērī poterat neque, exercitūs Mānlī quantus aut quō cōnsiliō foret, satis compertum habēbat, rem ad senātum refert, iam anteā volgī rūmōribus exagitātam. | 1 | |
itaque, quod plērumque in atrōcī negōtiō solet, senātus dēcrēvit, darent operam cōnsulēs, nē quid rēs pūblica dētrīmentī caperet. | 1 | |
ea potestās per senātum mōre Rōmānō magistrātuī maxuma permittitur: | 1 | |
exercitum parāre, bellum gerere, coercēre omnibus modīs sociōs atque cīvīs, domī mīlitiaeque imperium atque iūdicium summum habēre; | 1 | |
aliter sine populī iussū nūllīus eārum rērum cōnsulī iūs est. | 1 | |
Post paucōs diēs Lūcius Saenius senātor in senātū litterās recitāvit, quās Faesulīs adlātās sibi dīcēbat, in quibus scrīptum erat Gāium Mānlium arma cēpisse cum magnā multitūdine ante diem sextum Kalendās Novembrīs. | 1 | |
simul, id quod in tālī rē solet, aliī portenta atque prōdigia nūntiābant, aliī conventūs fierī, arma portārī, Capuae atque in Āpūliā servīle bellum movērī. | 1 | |
Quis rēbus permōta cīvitās atque inmūtāta urbis faciēs erat. | 1 | |
ex summā laetitiā atque lascīviā, quae diuturna quiēs pepererat, repente omnis trīstitia invāsit: | 1 | |
festīnāre, trepidāre, neque locō neque hominī quoiquam satis crēdere, neque bellum gerere neque pācem habēre, suō quisque metū perīcula mētīrī. | 1 | |
ad hōc mulierēs, quibus reī pūblicae magnitūdine bellī timor īnsolitus incesserat, adflīctāre sēsē, manūs supplicēs ad caelum tendere, miserārī parvōs līberōs, rogitāre omnia, omnī rūmōre pāvēre, adripere omnia superbiā atque dēliciīs omissīs, sibi patriaeque diffīdere. | 1 | |
At Catilīnae crūdēlis animus eadem illa movēbat, tametsī praesidia parābantur et ipse lēge Plautiā interrogātus erat ab Lūciō Paulō. | 1 | |
postrēmō dissimulandī causa aut suī expūrgandī, sīcut iūrgiō lacessītus foret, in senātum venit. | 1 | |
tum Mārcus Tullius cōnsul, sīve praesentiam eius timēns sīve īrā conmōtus, ōrātiōnem habuit lūculentam atque ūtilem reī pūblicae, quam posteā scrīptam ēdidit. | 1 | |
sed ubi ille adsēdit, Catilīna, ut erat parātus ad dissimulanda omnia, dēmissō voltū, vōce supplicī postulāre ā patribus coepit, nē quid dē sē temere crēderent: | 1 | |
eā familiā ortum, ita sē ab adulēscentiā vītam īnstituisse, ut omnia bona in spē habēret; | 1 | |
nē exīstumārent sibi, patriciō hominī, quoius ipsīus atque maiōrum plūruma beneficia in plēbem Rōmānam essent, perditā rē pūblicā opus esse, quom eam servāret Mārcus Tullius, inquilīnus cīvis urbis Rōmae. | 1 | |
ad hōc male dicta alia quom adderet, obstrepere omnēs, hostem atque parricīdam vocāre. | 1 | |
tum ille furibundus 'quoniam quidem circumventus' inquit 'ab inimīcīs praeceps agor, incendium meum ruīnā restinguam. | 1 | |
' deinde sē ex cūriā domum prōripuit. | 1 | |
ibi multa ipse sēcum volvēns, quod neque īnsidiae cōnsulī prōcēdēbant et ab incendiō intellegēbat urbem vigiliīs mūnītam, optumum factū crēdēns exercitum augēre ac, prius quam legiōnēs scrīberentur, multa antecapere, quae bellō ūsuī forent, nocte intempestā cum paucīs in Mānliāna castra profectus est. | 1 | |
sed Cethēgō atque Lentulō cēterīsque, quōrum cognōverat prōmptam audāciam, mandat, quibus rēbus possent, opēs factiōnis cōnfirment, īnsidiās cōnsulī mātūrent, caedem incendia aliaque bellī facinora pārent: | 1 | |
sēsē propediem cum magnō exercitū ad urbem accessūrum. | 1 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.