audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
In tantā tamque corruptā cīvitāte Catilīna, id quod factū facillumum erat, omnium flāgitiōrum atque facinorum circum sē tamquam stīpātōrum catervās habēbat. | 1 | |
quod sī quis etiam ā culpā vacuōs in amīcitiam eius incīderat, cottīdiānō ūsū atque illecebrīs facile pār similisque cēterīs efficiēbātur. | 1 | |
sed maxumē adulēscentium familiāritātēs adpetēbat: | 1 | |
eōrum animī mollēs et aetāte flūxī dolīs haud difficulter capiēbantur. | 1 | |
nam ut quoiusque studium ex aetāte flagrābat, aliīs scorta praebēre, aliīs canēs atque equōs mercārī; | 1 | |
postrēmō neque sūmptuī neque modestiae suae parcere, dum illōs obnoxiōs fīdōsque sibi faceret. | 1 | |
sciō fuisse nōnnūllōs, quī ita exīstumārent iuventūtem, quae domum Catilīnae frequentābat, parum honestē pudīcitiam habuisse; | 1 | |
sed ex aliīs rēbus magis quam quod quoiquam id compertum foret haec fāma valēbat. | 1 | |
Iam prīmum adulēscēns Catilīna multa nefanda stupra fēcerat, cum virgine nōbilī, cum sacerdōte Vestae, alia huiusce modī contrā iūs fāsque. | 1 | |
postrēmō captus amōre Aurēliae Orestillae, quoius praeter fōrmam nihil umquam bonus laudāvit, quod eā nūbere illī dubitābat timēns prīvignum adultā aetāte, prō certō crēditur necātō fīliō vacuam domum scelestīs nūptiīs fēcisse. | 1 | |
quae quidem rēs mihi in prīmīs vidētur causā fuisse facinus mātūrandī. | 1 | |
namque animus inpūrus, dīs hominibusque īnfēstus, neque vigiliīs neque quiētibus sēdārī poterat: | 1 | |
ita cōnscientia mentem excitam vastābat. | 1 | |
igitur colos eī exanguis, foedī oculī, citus modo modo tardus incessus: | 1 | |
prōrsus in faciē voltūque vēcordia inerat. | 1 | |
Sed iuventūtem, quam, ut suprā dīximus, illexerat, multīs modīs mala facinora ēdocēbat. | 1 | |
ex illīs testīs signātōrēsque falsōs commodāre; | 1 | |
fidem fortūnās perīcula vīlia habēre; | 1 | |
post ubi eōrum fāmam atque pudōrem adtrīverat, maiōra alia imperābat. | 1 | |
sī causa peccandī in praesēns minus suppetēbat, nihilō minus īnsontīs sīcuti sontīs circumvenīre iugulāre: | 1 | |
scīlicet nē per ōtium torpēscerent manūs aut animus, grātuītō potius malus atque crūdēlis erat. | 1 | |
in Ītaliā nūllus exercitus, Gnaeus Pompēius in extrēmīs terrīs bellum gerēbat; | 1 | |
ipsī cōnsulātum petentī magna spēs, senātus nihil sānē intentus: | 1 | |
tūtae tranquillaeque rēs omnēs, sed ea prōrsus opportūna Catilīnae. | 1 | |
Igitur circiter kalendās Iunīās Lūciō Caesare et Gāiō Figulō cōnsulibus prīmō singulōs appellāre; | 1 | |
hortārī aliōs aliōs temptāre; | 1 | |
opēs suās, inparātam rem pūblicam, magna praemia coniūrātiōnis docēre. | 1 | |
ubi satis explōrāta sunt quae voluit, in ūnum omnīs convocat, quibus maxuma necessitūdō et plūrumum audāciae inerat. | 1 | |
eō convēnēre senātōriī ōrdinis Pūblius Lentulus Sura, Pūblius Autrōnius, Lūcius Cassius Longīnus, Gāius Cethēgus, Pūblius et Servius Sullae Serviī fīliī, Lūcius Varguntēius, Quīntus Annius, Mārcus Porcius Laeca, Lūcius Bēstia, Quīntus Curius; | 1 | |
praetereā ex equestrī ōrdine Mārcus Fulvius Nōbilior, Lūcius Statilius, Pūblius Gabīnius Capitō, Gāius Cornēlius; | 1 | |
ad hōc multī ex colōniīs et mūnicipiīs domī nōbilēs. | 1 | |
erant praetereā complūrēs paulō occultius cōnsilī huiusce participēs nōbilēs, quōs magis dominātiōnis spēs hortābātur quam inopia aut alia necessitūdō. | 1 | |
cēterum iuventūs plēraque sed maxumē nōbilium Catilīnae inceptīs favēbat: | 1 | |
quibus in ōtiō vel magnificē vel molliter vīvere cōpia erat; | 1 | |
incerta prō certīs, bellum quam pācem mālēbant. | 1 | |
fuēre item eā tempestāte quī crēderent Mārcum Licinium Crassum nōn ignārum eius cōnsilī fuisse: | 1 | |
quia Gnaeus Pompēius, invīsus ipsī, magnum exercitum ductābat, quoiusvīs opēs voluisse contrā illīus potentiam crēscere, simul cōnfīsum, sī coniūrātiō valuisset, facile apud illōs prīncipem sē fore. | 1 | |
Sed anteā item coniūrāvēre paucī contrā rem pūblicam, in quibus Catilīna fuit. | 1 | |
dē quā quam vērissume poterō dicam. | 1 | |
Lūciō Tullō et Māniō Lepidō cōnsulibus Pūblius Autrōnius et Pūblius Sulla dēsignātī cōnsulēs lēgibus ambitūs interrogātī poenās dederant. | 1 | |
post paulō Catilīna pecūniārum repetundārum reus prohibitus erat cōnsulātum petere, quod intrā legitumōs diēs profitērī nequīverat. | 1 | |
erat eōdem tempore Gnaeus Pīsō, adulēscēns nōbilis, summae audāciae, egēns, factiōsus, quem ad perturbandam rem pūblicam inopia atque malī mōrēs stimulābant. | 1 | |
cum hōc Catilīna et Autrōnius circiter Nōnās Decembris cōnsiliō commūnicātō parābant in Capitōliō Kalendīs Iānuāriīs Lūcium Cottam et Lūcium Torquātum cōnsulēs interficere, ipsī fascibus correptīs Pīsōnem cum exercitū ad optinendās duās Hispāniās mittere. | 1 | |
eā rē cognitā rūrsus in Nōnās Februāriās cōnsilium caedis trānstulerant. | 1 | |
iam tum nōn cōnsulibus modo, sed plērīsque senātōribus perniciem māchinābantur. | 1 | |
quod nī Catilīna mātūrāsset prō cūriā signum sociīs dare, eō diē post conditam urbem Rōmam pessumum facinus patrātum foret. | 1 | |
quia nōndum frequentēs armātī convēnerant, ea rēs cōnsilium dirēmit. | 1 | |
posteā Pīsō in citeriōrem Hispāniam quaestor prō praetōre missus est adnītente Crassō, quod eum īnfēstum inimīcum Gnaēō Pompēiō cognōverat. | 1 | |
neque tamen senātus prōvinciam invītus dederat, quippe foedum hominem ā rē pūblicā procul esse volēbat, simul quia bonī complūrēs praesidium in eō putābant et iam tum potentia Pompēī formīdulōsa erat. | 1 | |
sed is Pīsō in prōvinciā ab equitibus Hispānīs, quōs in exercitū ductābat, iter faciēns occīsus est. | 1 | |
sunt quī ita dīcant imperia eius iniūsta superba crūdēlia barbarōs nequīvisse patī; | 1 | |
aliī autem, equitēs illōs, Gnaēī Pompēī veterēs fīdōsque clientīs, voluntāte eius Pīsōnem aggressōs: | 1 | |
numquam Hispānōs praetereā tāle facinus fēcisse, sed imperia saeva multa anteā perpessōs. | 1 | |
nōs eam rem in mediō relinquēmus. | 1 | |
dē superiōre coniūrātiōne satis dictum. | 1 | |
Catilīna ubi eōs, quōs paulō ante memorāvī, convēnisse videt, tametsī, cum singulīs multa saepe ēgerat, tamen in rem fore crēdēns univorsōs appellāre et cohortārī, in abditam partem aedium sēcēdit atque ibi omnibus arbitrīs procul āmōtīs ōrātiōnem huiusce modī habuit: | 1 | |
'Nī virtūs fidēsque vostra spectāta mihi forent, nēquīquam opportūna rēs cecidisset; | 1 | |
spēs magna, dominātiō in manibus frūstrā fuissent, neque ego per ignāviam aut vāna ingenia incerta prō certīs captārem. | 1 | |
sed quia multīs et magnīs tempestātibus vōs cognōvī fortīs fīdōsque mihi, eō animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vōbīs eadem quae mihi bona malaque esse intellēxī; | 1 | |
nam īdem velle atque īdem nōlle, ea dēmum firma amīcitia est. | 1 | |
Sed ego quae mente agitāvī, omnēs iam anteā divorsī audīstis. | 1 | |
cēterum mihi in diēs magis animus accenditur, quom cōnsīderō, quae condiciō vītae futūra sit, nisi nōsmet ipsī vindicāmus in lībertātem. | 1 | |
nam postquam rēs pūblica in paucōrum potentium iūs atque diciōnem concessit, semper illīs rēgēs tetrarchae vectīgālēs esse, populī nātiōnēs stīpendia pendēre; | 1 | |
cēterī omnēs, strēnuī bonī, nōbilēs atque ignōbilēs, volgus fuimus sine grātiā, sine auctōritāte, iīs obnoxiī, quibus, sī rēs pūblica valēret, formīdinī essēmus. | 1 | |
itaque omnis grātia potentiā honōs dīvitiae apud illōs sunt aut ubi illī volunt; | 1 | |
nōbīs relīquēre perīcula repulsās iūdicia egestātem. | 1 | |
quae quō usque tandem patiēminī, ō fortissumī virī? | 1 | |
nōnne ēmorī per virtūtem praestat quam vītam miseram atque inhonestam, ubi aliēnae superbiae lūdibriō fuerīs, per dēdecus āmittere? | 1 | |
vērum enim vērō, prō deum atque hominum fidem, victōriā in manū nōbīs est, viget aetās, animus valet; | 1 | |
contrā illīs annīs atque dīvitiīs omnia cōnsenuērunt. | 1 | |
tantummodo inceptō opus est, cētera rēs expediet. | 1 | |
etenim quis mortālium, quoi virīle ingenium est, tolerāre potest illīs dīvitiās superāre, quās profundant in extruendō marī et montibus coaequandīs, nōbīs rem familiārem etiam ad necessāriā dēesse? | 1 | |
illōs bīnās aut amplius domōs continuāre, nōbīs larem familiārem nusquam ūllum esse? | 1 | |
quom tabulās signa toreumata emunt, nova dīruunt, alia aedificant, postrēmō omnibus modīs pecūniam trahunt vexant, tamen summā lubīdine dīvitiās suās vincere nequeunt. | 1 | |
at nōbīs est domī inopia, foris aes aliēnum, mala rēs, spēs multō asperior: | 1 | |
dēnique quid reliquī habēmus praeter miseram animam? | 1 | |
Quīn igitur expergīsciminī? | 1 | |
ēn illa, illa quam saepe optāstis lībertās, praetereā dīvitiae decus glōria in oculīs sita sunt; | 1 | |
fortūna omnia ea victōribus praemia posuit. | 1 | |
rēs tempus perīcula egestās bellī spolia magnifica magis quam ōrātiō mea vōs hortantur. | 1 | |
vel imperātōre vel mīlite mē ūtiminī: | 1 | |
neque animus neque corpus ā vōbīs aberit. | 1 | |
haec ipsa, ut spērō, vōbīscum ūna cōnsul agam, nisi forte mē animus fallit et vōs servīre magis quam imperāre parātī estis. | 1 | |
' Postquam accēpēre ea hominēs, quibus mala abundē omnia erant, sed neque rēs neque spēs bona ūlla, tametsī illīs quiēta movēre magna mercēs vidēbātur, tamen postulāvēre plērīque, ut prōpōneret, quae condiciō bellī foret, quae praemia armīs peterent, quid ubīque opis aut speī habērent. | 1 | |
tum Catilīna pollicērī tabulās novās, prōscrīptiōnem locuplētium, magistrātūs, sacerdōtia, rapīnās, alia omnia, quae bellum atque lubīdō victōrum fert; | 1 | |
praetereā esse in Hispāniā citeriōre Pīsōnem, in Maurētāniā cum exercitū Pūblium Sittium Nucerīnum, cōnsilī suī participēs; | 1 | |
petere cōnsulātum Gāium Antōnium, quem sibi collēgam fore spērāret, hominem et familiārem et omnibus necessitūdinibus circumventum; | 1 | |
cum eō sē cōnsulem initium agundī factūrum. | 1 | |
ad hōc maledictīs increpābat omnīs bonōs, suōrum ūnum quemque nōmināns laudāre: | 1 | |
admonēbat alium egestātis, alium cupiditātis suae, complūrīs perīculī aut ignōminiae, multōs victōriae Sullānae, quibus eā praedae fuerat. | 1 | |
postquam omnium animōs alacrīs videt, cohortātus, ut petītiōnem suam cūrae habērent, conventum dīmīsit. | 1 | |
fuēre eā tempestāte quī dīcerent Catilīnam ōrātiōne habitā, quom ad iūs iūrandum populārīs sceleris suī adigeret, hūmānī corporis sanguinem vīnō permixtum in paterīs circumtulisse: | 1 | |
inde quom post execrātiōnem omnēs dēgustāvissent, sīcuti in sollemnibus sacrīs fierī cōnsuēvit, aperuisse cōnsilium suom, atque eō dict ita rē fēcisse, quō inter sē fīdī magis forent alius aliī tantī facinoris cōnsciī. | 1 | |
nōnnūllī ficta et haec et multa praetereā exīstumābant ab iīs, quī Cicerōnis invidiam quae posteā orta est lēnīrī crēdēbant atrōcitāte sceleris eōrum, quī poenās dederant. | 1 | |
nōbīs ea rēs prō magnitūdine parum comperta est. | 1 | |
Cum in Āfricam vēnissem Mānius Mānīliō cōnsulī ad quārtam legiōnem tribūnus, ut scītīs, mīlitum, nihil mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenīrem rēgem, familiae nostrae iūstīs dē causīs amīcissimum. | 37 | |
Ad quem ut vēnī, conplexus mē senex conlacrimāvit aliquantōque post suspexit ad caelum et: | 37 | |
Grātēs, inquit, tibi agō, summē Sōl, vōbīsque, reliquī Caelitēs, quod, ante quam ex hāc vītā migrō, cōnspiciō in meō rēgnō et hīs tēctīs Pūblium Cornēlium Scīpiōnem, cuius ego nōmine ipsō recreor; | 37 | |
itaque numquam ex animō meō discēdit illīus optimī atque invictissimī virī memoriā. | 37 | |
Deinde ego illum dē suō rēgnō, ille mē dē nostrā rē pūblicā percontātus est, multīsque verbīs ultrō citrōque habitīs ille nōbīs cōnsūmptus est diēs. | 37 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.